PALMATA

PALMATA
I.
PALMATA
apud Recentiores, paenitentiam notat, et quidem certam eius speciem. Beda de Remed. pecc. c. 14. si quis tinxerit manum in aliquo liquido cibo, et non idoneâ manu, centum palmatis tundetur. Harum 20. pro uno paenitentiae die valere, legimus apud Car. du Fresne, ex Paenitentiali MS. Thuani c. 3. Ibidem c. 10. legitur: Aliô modô 12. triduanae, singalae cum psalteriis tribus impletis, cum palmatis 300. per singula psalteria, excusant unius anni paenitentiam, etc. Ioh. Laudensis in Vita Petri Damiani Cardin. c. 3. Coeteris autem spiritualibus exercitiis disciplinae, videlicet metaneis, palmatis, prolixis ulnarum extensionibus —— incumbebant. Vide eundem Opusc. 15. c. 18. Quid vero Palmata proprie sit et in quo consistat, quaerunt Eruditi. Baronius A. C. 1055. num. 11. ait, paenitentium palmas ferulâ fuisse verberatas: quod verosimile Car. du Fresne iudicat, de iis, quibus ob crimina perpetrata imponebatur haec paenitentiae species, quod ex verbis Paenitentialis laudati elici potest, ubi centum palmatis tundi dicitur, qui tinxerit manum etc. At in spontaneis Palmatis non idem dicendum iudicat, ait enim, a vero absonum esse, eos, qui sibi ipsi, devotionis opinione, has imponebant paenitentias ab aliis palmatas seu palmarum percussiones accepisse: Illos proin, harum vice, palmas allisisse ad pavimentum, colligit ex eodem Petro Damiano l. 6. Ep. 27. Loricâ est homo indutus ad carnem, ferreis membra divisa circulis ambit, mittit cum labora metaneas, allidit in pavimentum saepius palmas. Simile est mortificationis, ut vocant, Monachicae genus, quod refertur ab Hugone Flaviniacensi p. 160. de Richardo Abbate Virdunensi: Cui etiam moris erat psalterium ex ordine quôque die dicere, et primos quidem quinquagenos prostando manibus ad terram deflexis dicebat, quinquagenos erectus, quinquagenos prostratus totô corpore, sed suspensus, articulis pedum manuumque sustentatus, perorabat, apud Car. du Fresno Glossar.
II.
PALMATA
nomen vestis apud Romanos, quia palmae in illa pictae, inquit Manutius. Et quidem Togae palmatae, meminit Martial. cum l. 7. Epigr. 1. v. ult. canit:
I comes et magnos illaesa merere triumphos,
Palmataeque Ducem, sed cito, redde togae.
Sed praeter cum pauci alii Togam palmatam dixêre. Plures Tunicae palmatae, quae cum priore dari solebat, meminerunt, quam Festus nuncupatam ait a clavorum magnitudine, quod nempe latô clavô ad instar palmae manus distincta esset: deindea genere picturae, quod Palmas haberet intextas. In genere vestem palmatam memorant Sueton. in Claudio, c. 17. Val. Max. l. 9. c. 1. ex. 5. et Ausonius in grat. act. ad Gratianum pro Consulatu: ubi notat Ferrarius, eandem vestem, modo Trabeam, modo Togam palmatam dici, quod etiam Sidonius et Classiodorus fecêre. Eadem ergo Toga triumphalis et Picta dicebatur, quod acu distincta erat, et Palmata, a genere picturae, h. e. a palmis, licet et talis postea diceretur, quamquam aliis figuris distincta esset, tandem et Capitolina, quod talis Iovis erat in Capitolio, vel quia in Capitolio asservabatur. Nec triumphantium vero solum Toga illa fuit, sed Consulum quoque, sub Imperatoribus, quoties Magistratum inirent ipsis Kal. Ian. item cum Iani Templum reserarent: et Praetorura. Unde Iuvenal. de Praetore, ludos edente, Sat. 10. v. 38.
—— —— Pictae Sarrana ferentem
Ex humeris aulaea togae, etc.
Thensas porro ducentium, Rubenius ad Martialem d. l. Imo et praecipua dona, quibus amicos Reges Senatus Romanus excolebat, Togae pictae et Tunicae palmatae fuerunt, teste Liviô l. 30. c. 15. aliisque: fuisse autem has vestes triumphales in templo Iovis asservatas, indeque cum opus foret, depromptas, docet Lamprid. in Alexandro, ut et Capitolin. in Gordiano. Originem huiusmodi vestium, ut et reliqui triumphantium cultus, a Tuscis, a quibus Tarquinius acceperit, arcessit Florus l. 1. c. 5. aliique. Vide Octav. Ferrar. de Re Vestiar. l. 2. c. 8. cui adde Thom. Dempster. Paralipom. in Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 29. et Car. Paschalium Coronar. l. 6. c. 21. nec non infra ubi de Picta toga. Simile quid Palmatianae vestes, apud Gregorium M. l. 1. Ep. 64. Nobis de cetero, ne quid transmittere debeas, inhibemus. Et quoniam non delectamur xeniis, Palmatianas, quas tua direxit Fraternitas tum gratiarum actione suscepimus, sed eas, ne quod exinde potuisses sentire dispendium, dignô fecimus pretiô venundari etc. ubi sic dicuntur itidem, quibus aurum, et palmae intextae. Atque haec Altaserrae ad h. l. sententia est, cui non placet Baronii, uvas Palmatianas seu vinum Palmatianum (de quo Senator l. 12. Ep. 12. et Alexander Iatrosophista l. 2.) intelligentis coniectura. Alii tamen ramos palmarum voce hâc innui volunt. Vide Menagium Origin. Italic. p. 1039. Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres in Hierolex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • palmata — pal·mà·ta s.f. BU 1. fam., colloq., colpo dato con la palma della mano 2. in passato, colpo di bacchetta o righello inflitto per punizione dai maestri agli alunni, sulla palma della mano {{line}} {{/line}} DATA: av. 1313 …   Dizionario italiano

  • palmata — pl.f. palmate …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • palmata —   , palmatum   L. palma, hand; ata, resembling. Leaves congested and their blades arranged like the fingers on a hand …   Etymological dictionary of grasses

  • palmata zone — the region of a reef crest of a bank or barrier reef that is closest to the water surface …   Dictionary of ichthyology

  • Palmaria palmata — Saltar a navegación, búsqueda ? Palmaria palmata Clasificación científica Dominio …   Wikipedia Español

  • Palmaria palmata — Demande de traduction Dulse → …   Wikipédia en Français

  • Trevesia Palmata — Trevesia palmata …   Wikipédia en Français

  • Trevesia palmata — Trevesia palmata …   Wikipédia en Français

  • Palmaria palmata — Palmeria palmata Scientific classification Domain: Eukaryota (unr …   Wikipedia

  • Acropora palmata — Corail corne d élan …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”